- NODUTERBENSIS
- NODUTERBENSISinter rustica Romanorum numina, memoratur Arnobio adv. Gent. l. 4. Nodutis dicitur Deus, qui ad nos perducit res satas; et quae praest frugibus terendis, Noduterensis. Ubi Nodotus et Nodaterensis legi iubet, in Electis suis God. Stewechius. Vide Nodotus. Uti vero Gentiles minimis quoque rebus sua assignavêre Numina, ita certum est ex minimis illis verum Numen posse agnosci. Hinc Lucilius Vaninus, atheismi crimen sibi inpactum amoliturus, coram Senatu Theosano, lectâ fortuito e terra paleâ Iudicibusque ostensâ, Haec iubet, dixit, ut credam Deum esse, Inde ad Providentiam sermone prolapsus, ut iactum in terram semen, ut elanguisse visum et mori, ut ex putrefacta albescit, ut viret et nascitur, ut sensim crescit, ut adolescit rore matutinô; ut luxuriat infusâ largius desuper aquâ, ut in aristas armatur, prohibendis per spicula avibus, ut in stipulam erigitur et frondescit, ut flavescit provectius, demissoque ut supercilio languet, donec demetatur: ut postmodum trituratur, et separatô a palea fructu, granô homines, paleâ vivunt animantes reliqua sacundâ oratione prosequutus, inde Deum auctorem essenaturae conclusit. apud Grammondum Histor. Gall. l. 3. ad ann. 1618.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.